ARTIGRAPHUS

ARTIGRAPHUS
ARTIGRAPHUS
Servio qui τεχνογράφος: vox hybrida, sicut dextrocherium, chrysoclavum, pseudoforum, etc. ex Graecis Latinisque nominibus composita. Grammaticum autem notat seu Artis Grammaticae (quam supra Artis vocabulô nude sumptô saepius venire diximus) Scriptorem; uti videre est in Caroli Magni l. 2.de Cultu Imagin. c. 30.Sic Donatus apud Anonymum in Vita S. Hieronymi; Phocas, Nisus et Gratus Grammatici, apud Senatorem de Orthograph. Methodius in l. 3. Miraculor. S. Dionysii in Prologo, Artigraphi dicuntur: Quemadmodum Cledonius Grammaticus nobilis Constantinopolit. apud Sosipatrum de Institut. Grammat. Artis Scriptor. Car. du Fresne in voce Ars. Vide quoque infra Technici.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”